Quis sum ?

Quis sum?

Valentinus vocor.

Munere magistri fungor in schola secunda, ubi non solum Gallicam, sed etiam Latinam linguam doceo.

Periculum nomine "Agrégation de Lettres Classiques" feliciter subivi, anno bis millesimo vicesimo.

Scholis aestivis latinis graecisque interfui, in quibus amicitiam iungere potui cum magistris rationibus vivis faventibus.

His methodis in schola utor, ne discipulos linguae latinae taedeat.