Quis sim

Valentinus vocor. Munere magistri  fungor in scholā quae vulgo dicitur secunda.  Anno bis millesimo vicesimo primo, periculum nomine "Agrégation de Lettres classiques" feliciter subīvi.

Albiae (sive Albigae), ubi nunc lares teneo, fit ut cursum de litterīs hodiernīs in Universitāte J.-F. Champollion ducam.

Alioquin, cognomen "Albigensis" elegi, non solum quod Albigae nunc vitam ago, verum quod hic adjectivus, metaphorice, pertinet ad homines nullīus imperio subiectos. Albigenses, ut fortasse iam scis, medio aevo, ob doctrinam suam, ab ecclesia Catholica vexati sunt. Sentisne te quoque indole esse indomitum ? Hic situs et omnia quae proponit ad te sunt !

Fere quotidie non solum scribo aut lego, verum etiam latine loquor. Si forte me convenīre (per rete scilicet), sive cursum mecum suscipere velis, noli quaeso cunctāri.

Ceterum, anno bis millesimo vicesimo quarto, Circulum latinum Albigensem condidi. Hac in consociatiōne, novos sodales rationibus vivīs faventes convenīre poteris, dummodo consilium tibi placeat. Omnia hic legi possunt : 👉Circulus

Si forte volueritis ad me scribere, en indicium electronicum meum : valentinus@lingualatina.net