Cristina vocor, oriunda sum ex Hispania. Litteras Classicas apud Universitatem Barcinonensem (UB) didici, postea gradum magistralem de antiquis gentibus civitatibusque in Universitate Aperta Cathalaunica (UOC) consecuta sum. Textibus epigraphicis imbuta, res domesticas privatasque pervestigare coepi et dissertationem De thesauro templi Tanagraei defendi.
Undecim abhinc annis magistrae munere fungor variis in lyceis non solum linguam Latinam, verum etiam Graecam et Catalaunicam et Hispanicam docens. Anno bis millesimo undevicesimo in rationes vivas primum incidi, quas statim adamavi et in Circulo Latino Barcinonensi colere coepi. Scholas aestivas Matriti habitas frequentavi et nunc inter sodales Circuli Latini Albigensis feliciter numeror.
Valentīnus perhibeor, qui et Albigēnsis, cum abhinc decem annīs lārēs Albiam, urbem Galliae illecebrīs fertam, trānstulerim.
Imprīmīs philosophiae studiīs deditus, gradum magistrālem in Ūniversitāte Sorbonnā fēlīciter subīvī. Cum autem dolērem quod modō trāslāticiō tantum auctōres latīnōs graecōsque legere valērem, linguārum antiquarum discendārum ratiōnem faciliōrem quaesīvī. In methodum Orbergiānam incisus, melius faciliusque in diēs scriptōrum antiquōrum opera intellegere licuit. Tum, annō bis millēsimō vīcēsimō, perīculum Agregātiōnis subīvī, quā laureā adquīsītā, cum in scholā secundā tum in universitāte docēre auspicātus sum.
Scholās aestivās cōnsōciatiōnis Culturae Classicae prōpositās bis frequentāvī, necnōn variōs circulōs latīnōs, antequam ipse conderem Circulum latīnum Albigensem. Cēterum, singulīs septimānīs, acroāma litterīs classicīs dicātum in lūcem ēdō.
Matthæus nominor in agro Londiniense habitans. Primum gradum leguum accepi antequam in provincias scientificas transivi, ubi consecutus sum laureas magistrales et doctorales in epidemiologia. Investigationes enim de familiis epidemiologicas apud Universitatem Collegium Londiniensem (vulgo, UCL) ago, ubi et linguam Latinam viva ratione doceo. In lucem olim edidi acroamata, scripsi nonnulla articula et locutus sum variis in conventiculis—omnia hæc scilicet Latine. Scholas Latinas sæpe frequento, animumque maxime alliciunt auctores recentiores ac ille mundus Latinus sæculorum magis hodiernorum.
https://matthewjayresearch.wordpress.com/salvi-sitis-podcast/